- ALTDORFIUM
- ALTDORFIUMvicus cultissimus in colle, cpaut Uriensis pagi in Helvetia. Item Castellum Sueviae vetus, nunc Weingarten appellatum, Monasteriô celebre, iuxta Ravensburgum, olim cum hoc, sub Comitibus celeberrimis, qui rarâ felicitate, non adeo longi remporis aevô, ad suprema provecti, latissime per Germaniam imperitavêre, Saxoniam, Boiariam, Noricumque, totumque qui Rhenum Albimque interiacet, tractum, ditione complexi. Quin huc etiam sortis benignitate Guelphica res (haec enim ex Comit. Altorfensibus) progressa, ut Pomeranorum quoque, Obotritorum sive Mechelburgiorum aliosque Sclavorum Vandalorumque Principes obnoxios haberent. Florentissimam Domum Henricus Superbus, ac fil. eius Henricus Leo adfixêre, mir( rerum humanarum ludibriô, destructores magnitudinis quam ipsi condiderant, secundis rebus ad superbiam prolapsi pulsique; accessit vicinorum invidia, qui tantam prope se crescentem molem sibi posterisque periculosam rati, convellendae tam formidolosae sibi potentiae occasiones avide quaerebant arripiebantve: unde ista in Henricos crimina sive vera, sive pro veris vulgata acceptaque, et Superbus postea Leo, Saxoniâ Boiariaque Coesaris Procerumque sententiâ tertium provoluti, nihil tandem ex tanto fortunarum cumulo quam Brunsuicensem atque Luneburgi Comitatus retinuerunt suosque ad posteros propagârunt. Tob. Pfanner. de praecip. Germaniae Principum Gentib. c. 5. ubi de Gente Brunsuico-Luneburgica. Vide quoque Aventin. Annal. Boior. l. 6. Goldastum ad Ratbert. Tureg. Histor. c. 2. Rer. Alemannic. Tom. 1. Part. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.